Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 041v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio torquendi ensis utrinque unde inclinatio formatur.

Hac ratione te praeparabis ad inflexionem: sinistro innitens si consisteris enesm ex latitudine pedi tuo sinistro manibus cancellatis adaptabis ita ut mucro versus adversarium porrigatur. Et si superne is caput feriendo appetat, dextro introgredi memineris, torqueas in dextrum latus ensem consituto pro capite capulo ictumque hac ratione excipito, sinistro retro eius dextrum resilias crure, et ictu cruciato versus adversarii caput ferito. Eo si is fuerit usus, praeponente te sinistrum, tum praedictum acie ensis tui longa excipies, dextro consequitor, instando atque proscindere ut caput vel alias corporis partes non dubites. Sin vero adversarius eodem te modo fuerit aggressus perstringendo, tum brevem et longam aciem avertito, et inflexionibus utendo adversarium aggredere ubiqumque absque defensione apparuerit, seu fortiter ensem seu infirmiter tenens repertus fuerit.