Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 026v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus superus cum ensis ereptione.

Quum ad adversarium gladiando perveneris, dextrum pedem proponere memineris, mox autem consequutus sinistro, acie longa caput ipsius ferias. Si vero idem ipse usurparit te preponente laevum ictum superum excipe adversarii, aeque dextro pede insequutus, brachio sinistro supra eius dextrum interius arripe capulum hostis, ad teque attrahas versus tuum latus sinistrum, hoc itaque modo adversario ensis extorquetur. Sin vero tibi pacto eodem gladium excusserit, tum laeva tua manu, illius cubitum dextrum apprehende, et dextra illius cubitum sinistrum atque eum propellito abs te. Sed si eodem habitu contra te fuerit usus hostis, ensem utrunque proiice. Confestimque resilias retrorsum, et capite tuo illius impetas pudenda interimque appraehendas manibus cancellatis adversarii pedem utrumque subleva eum et pronum in caput prosterne.