Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 021r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Aratri habitus ab utroque latere.

Dextro pede progredere ad adversarium, ensem in dextrum tuum latus inclina, capulumque supra caput elevabis, pedem sinistrum versus hostis latus dirigas. Utere ictu transversario, atque id si animadverterit, exceperitque resilias dextro pede dextrorsum, et versus verticem eius ferias. Sin autem in ictu seu modo hoc qui aratrum appellatur constiteris adversus eum, isque appetat verticem tuum, tum uteris versus eum fenestra patula ita ut per brachia prospicias ense sublato praeposito pede tuo dextro et inclina, versus aurem eius sinistram brevi acie ferias. Id autem si adversus te fecerit, longa acie tua excipito, interim tamen inflecte contra latus eius laevum tuum mucrone porrigendo versus faciem sev pectus eius, inde ensem tuum inclina laevumque tuum illius dextro praepone, aeque summum capitis adpetito.