Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 013r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

liberos Athletas vulgo appellant, adeo immodesti, imperiti, atque adeo ad omnis generis vitia propensi, in iisque plane submersi, ut in palaestris omne potius invidiam ostensantes quam Athleticam exerceant, hinc fieri solet, ut in palaestris magistri aetate et artis industria provecti iunioribus sint quasi ludibrio, qui discipulis nimium indulgeant atque vinum avidiis quam decet, ingurgitent. Quo circa frequenter evenit, ut inter eos iurgia, odium discordia, et irae nascantur, molesti etiam ipsi magistratui, denique isthaec mmodesta Athetharum quorundam ipsi arti contemptum parit, quod certe magis ad artis Athleticae eradicationem quam excitationem facit, neque vero ista vitia commemorata respublicas exornant. Quare teste Plutarcho in Apophtegmatis Charillus interroganti cuidam, quam arbitraretur optimam rempublicam. In qua, inquit, plurimi cives de virtute decertant citra seditionem. In plerisque Civitatibus certamen est de opibus, et honoribus, de virtute qui vertent pene nulli: qui vera virtute praeditus est, nihil spectat, nisi ut prosit reipublicae. Propterea Lacedaemoniorum statuae omnes ponebantur armatae, ea re significantes diis gratam esse fortitudinem, invisam vero ignaviam, simulque iuventutem armis ferendis debere assuescere, quo simul et minus indulgerent delitiis, atque habiliores bello evaderent. Sunt autem quidam voluptarii nihilominus citra Athleticam respublica posse gubernari affirmantes, eam .n. efficere iuventutem temerariam et plus audacia fervere. Iis hoc modo respondeo, plurimos esse, qui ob eam tantum causam Athleticam discunt, ut temere et fraudulenter alios laedere possint, et culpa eius rei minime in ipsam retorquenda est. In Italia gladiatores aliquando multa loca esse depopulatos, Cives depraedatos, et ea ratione in Italia sevisse,[1] ut Romanorum optimi milites sub Coss. Contra eps magno cum exercitu proficisci cogerentur. Huiusmodi igitur gladiatores, qui eam ob rem artem discuntm ut more belluarum saeviant nulla adhibita ratione, indigni sunt, ut Athletae vocentur, sed potius latrones, qui concertent cum leonibus, ursis, leopardis, atque trucibus uris, denique condemnatis scelerosis ut moris Roma aliquem erat. Quicunque gladiatoriam discere cupiunt, non deterreantur ociosorum hominem verbis frivolis, ut supra commemoratum est, nam Theologi, Iurisperiti, Medici si suas facultates optime norint et calleant, attamen si animus ipsorum minus sit integer atque syncerus, obesse potius quam prodesse proximo cupient. Ista autem omnia quibus bonas artes, et honesta exercitia mali contaminant ab hominibus ociosis, ignavis et voluptariis, qui ventri dumtaxat sunt dediti, atque in Castra Epicuri sese coniecerunt,

  1. Non sequitur.