Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 233v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duo habitus quibus ensis pariter & hasta adversarii applicantur corpori ut infra demonstrabitur.

In hoc certamine si ad hostem propius concesseris pedem praeponito sinistrum ambas manus hastae adplicato de latere tuo dextro, scutum ex sinistro appareat, atque inde in pubem hostis hastae mucronem proiicias. Sed si is idem contra te usurparit, sinistrum itidem praefigente, atque hastae mucronem contra hostem porrexeris, abiecerisque eam, versus latus sinistrum eius punctionem scuto excipito. Inde buculam adversarii ensis mucrone figito. Idem si hostis contra te molitus fuerit, rursus eum impetum in latus sinistrum clypeo repellas, postea consequutus intro pede dextro, sursum hasta levata, iugulum hostis cuspidem adpetas. At si is scuto eam vim repulerit, tum abiicere hastam memento, dextrumque pedem retrahas. Posthac stricto gladio si rursus intro processeris, buculam hostis eiusdem mucrone fodito. Sin id rursum removerit, ensem medium utraque manu corripias, atque eius nodo et cruce cubitum dextri brachii concutias, et inde recedas.