Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 221v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Quid agendum, si adpropinques sinistro lateri hostis, et praeter lapsus praescriptos habitos exercere nequeas.
Equum tuum non longe ab adversario currere permittas, atque in latus sinistrum flectas equum tuum, ut sinistrum latus lateri hostis dextro coniungatur, et inde omnes eos habitus luctas nec non omnia quae dextro lateri sunt accommoda, usurpes, quemadmodum praescripta sunt.

Figura

Decima septima docet ad dextram omnes habitus singulatim esse exercendos, qui idonei sunt.

Quid agendum, si equus tuus adeo sit effrenis, ut etiam invitus ad latus hostis sinistrum accedere cogaris strenuitate quoque adversarii.

Id si tibi contigerit, quod iam commemoratum est, tunc ensem manui sinistrae superimponas in habitum custodiae.