Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 217r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

beribus, ictibus atque nodo nihil efficere poteris contra armatum quod qudem decima monet figura.

Sequuntur habitus custodiae de sellae arcu, vel de loco ephippii eminentiori.

Si in custodia praedicta ad hostem equites, et is superno ictu caput tuum ferire conetur de latere dextro tuo, tu de arcu ephippii sursum ensem surrigas, eumque supra caput torqueas ea ratione, ut pollex substet in latere sinistro, et eo modo ictum hostilem capulo ensis tui excipis. Inde autem curabis ut visum ipsius de latere eiusdem sinistro pungas.

Turcicus ictus

Cum adversarius punctionem tuam averterit in latus sinistrum, tum iuxta ipsum discedas, atque acie longa praemissa collum retrorsum ferias totis viribus, et is habitus Turcicus ictus appellatur.