Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 198r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio, qua hostem retrorsum capere licet.

Quum quispiam se retrorsum adgrediatur eques tua opinione celerius et neuter gladium manibus tenet, verum adversarius latus sinistrum dextro lateri tuo iunxerit, nec non sinistro brachio suo collum tuum circundederit retrorsum et eo modo correptum firmiter te abducere conatur, seu anteversum deiicere, tu curato ut quam proximus hostis sis, inde dextrum brachium ipsius adversarii brachio itidem dextro externe traiicias. Verum post reiectis habenis de manu tua sinistra, hamo pectorali iniicias, auxilium eadem dextrae manui ferens, ea itaque ratione si pro viribus suppresseris versum pectus, superne te expediisti, nec non brachium eius tuo brachio contines supra pectus tuum, inde autem iuxta hostem si progressus fueris celeri cursu, eum coepisti. Sin vero ipsum deiicere voles, brachium eius versum ephippii locum eminentiorem protrahas, firmiterque teneas, laeva autem ex hamo habenas solvito. Inde cum equum tuum de latere adversarii sinistro dextrorsum flexeris, totisque viribus brachium eius tenueris, hostem prosternes.