Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 171v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus impulsus liberi ex lancea, contra equitem hasta martia utentem.

Lancea in hac dimicatione hac ratione utitor: si animadverteris equitem contra te cursum flectere tuque pedes constiteris sinistrum pedem praeponito, atque lanceam iuxta pectus sinistra contineto in statu libero, dextram vero mucroni posteriori adplicato, anteriorem versus hostem dirigito, et si contigerit ut contra te incitet vibrata equestri hasta, tum deflectes lanceam convertendo de latere tuo sinistro in hostis latus dextrum, eo itaque modo ipsius hastam removeas. Inde autem subsequutus pede dextro, buculam eius totis viribus impugnes lanceae impulsu. Inde autem curabis ut lanceae mucro posterior terrae infixus sit in tui bona defensione hasta constituta, ne te laedere ulla ratione queat eques.