Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 170v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Dimicatio equitis gladio utentis con[tra] peditem ense hispano & clypeo orbiculari utentem.

In hoc concursu contra peditem ea ratione compones te: si animadvertes peditem contra te invehi, citato cursu contra incurras stricto ense, atque si prope hostem adeo constiteris, caput eius ferias ictu ex latere duo dextro versus hostis sinistrum converso. Sed si is equo contra te fertur pari ratione, tum sinistrum praepones pedem, atque dextra ense hispano educto celeriter nec non orbiculari scuto pro facie elevato sinistra manu, eius ictum removeas. Inde autem ense hispano pectus equi si transverberaris, concidet anhelans, et tu hostem adgredi poteris pro tuo arbitrio.