Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 077v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae ensium hispanorum collisiones.

Sinistrum pedem si praeposuisti, ensem hispanum continens dextra in firma ictus superni, sinistra clypeum orbicularem, tunc caput adversarii ex acie ensis tui hispani longa ferias. Cum vero is idem contra te usurparit, sinistrum pedem praeponentem, aciem longam hosti obvertas, et in eo ipso actu, ipsius ensi interne tuum ensem medium coniungas, post ense tuo superne retracto, ventrem eius vel pubem pungas. Sin autem adversarius pari ratione contra te fuerit usus, tum clypeo tuo orbiculari eam vim excipito sinistrorsum. Sed si inferne te pungere molitur, tum superimpone clypeum tuum, eius ensi hispano, atque sinistrorsum hostile impetum excipere memineris, inde dextro pede in hostis latus sinistrum concedas, et eo habitu ex mucrone pendenti latus ipsius sinistrum haurias. Verum si id animadverteris, clypeo tuo oriculari eum impetum repellas, inde sinistro pede reducto punctio ipsius et ictus brevior futurus est, quam ut te possit laedere.