Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 069v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctionis forma contra aversionis habitum.

In hoc certamine introgressus dextro, ab inferne pectus adversarii punctione saucies. Sin autem hostem constiteris sinistrum praefigens, et is te pari ratione adgreditur, tum clypeum eius brachiis utrisque superiniicias, atque eo habitu adversarii ensem clypeumque supprimito humum versus. Inde autem collum ipsius acie ensis brevi proscindito. Verum si hostis eadem contra te molitur, ense clypeoque orbicularituo sublatis, incisionem supernam adversarii repellito. Post haec introgressus sinistro, retractoque ense pectus hostis reparato mucrone figas ab inferne. At si is e contra te pupugerit consimili ratione, clypeum tuum hostis ensi superimponas, atque eo modo punctionis hostilis vim avertas, simulque dextrum eius brachium proscindas. Verum si idem te proscindere eodem in loco conetur, in latus sinistrum tuum id removere memineris, inde autem ab eo usurpando ictum cruciatum recedas.