Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 067r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctio pectoralis adhibito habitu, quo dextram, hostis ensi adplices.

Si congredimini mutio ea ratione te accommodes in hoc genus certaminis: dextrum praefigere memineris et de tuo latere sinistro dextram pectoris hostilis partem pungas habitu ett effigie eius punctionis, quae a vento nomen sortita est. Sin vero eodem pacto contra te invectus sit, dextrum praefigentem, tum ensem corripe sinistra adiuncto clypeo, dextraque illius ensem adpraehendas. Hostis tuum ensem si pari artione arripuerit, tum manum sinistram clypeum continentem dextrae tuae imponas superne, atque si dextro pede recesseris ensem adversarius tibi concedere cogetur, inde autem instando hostem urgeas, et faciem ipsius mucrone ensis tui saucies. Verum si is eadem moliatur, clypeo orbiculari obiecto hostilem impetum repellito, atque reducto pede dextro ab inferne pectori eius mucronem infigito. Sin is eam vim removerit, caput ictu venti nomine appellato conquassato, hoc igitur confecto retrorsum te agas tuto.