Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 065r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctio qua pectus adpetitur addito aversionis habitu.

Quum in conspectum hostis pervenisti, dextrum pedem praefigas, atque recta pectus pungere coneris. At si adversarius idem molitur, te contra dextrum prefigente, depresso clypeo punctionem hostilem excipito, inde autem correpto ense inferne, pecuts rursum adversarii fodere conaberis acie ensis tui longa superne conversa: excipiente adversario eum conatum clypeo orbiculari, tum prosiliendo sinistrum, pedi ipsius dextro praeponas, atque feriundo brachium eius dextrum quassato. Sin is eadem ratione te sauciare molitur, in triangulum sinistro pede concedere memineris, et vi hostis remota clypeo tuo orbiculari, nec non ense rectracto nonnihil ab inferne pectus mucrone pungere non cesses. Hoste autem pari ratione utente, tum ensem clypeo tuo adiuncto ipsius ensi si adplicaris, et eo habitu adversarii conatus falletur, inde autem curabis omnino ut faciem eius laedas punctione ea quae nonem ab aere adepta est atque ab eo hoc modo recedas.