Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 154v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Cancellatae aversionis habitus contra punctionem, qua pubes adpetitur.

Hac ratione te accomodes, dextrum praefigas pedem, securim supra caput sublatam utraque manu teneas, dextram mucroni anteriori contra hostem adplices, sinistram vero posteriori, inde sinistro consequutus, haurias adversariis pudenda mucrone anteriori. Idem vero si is contra te fuerit molitus, sinistrum praeponentem, nec non securim tenueris cancellatis brachiis adversus hostem, sinistra manus iuxta securis laminam sit posita, dextra anterius capulo adplicata, sinistro pede reducto, ipsius punctionem mucrone posteriori in latus sinistrum tuum removeas, interea confestim sinistro rursus progreditor, atque anteriorem mucronem ab inferne sursum in faciem vel hostis pectus dirigas. Adversario pari ratione utente, capulo id intra manum tuam utramque excipito, inde in triangulum si concesseris, lamina caput eius sauciato, atque ab hoste eo modo usus recedito.

Ein gschrenckts abnemen gegen ainem gmecht stoß.