Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 019v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Alia forma certaminis ex Venabulo contra Bipennem.

Quum athletice hoc habitu praedicto uti volueris contra hostem procedens, pedem sinistrum praeponas, iuxta mucronem inferiorem Venabulum dextra tenere non dubites, medio sinistra sit adplicata, in alto coram tuo conspectu, caputque adversariis animose Venabulo pulsabis. Sed si is vicissim caput tuum concutere moliatur, te sinistrum itidem praefigentem, atque bipennis tuae mucronem posteriorem dextra secundum caput tenente, sinistro vero adplicata eidem iuxta laminam contra hostem, tum lamina bipennis versus tuum latus dextrum eius impetum removeas volo. Verum mucrone anteriori subito hostis pectus configito. At si is te figere conabitur, in latus dextrum repellito adversariis punctionem Venabulis impetu, inde vero dextro pede introgreditor, venabulo abiecto, manu sinistra circa collum hostis regenda humerum dextrum adpraehende, dextra vero pedem eius sinistrum, et si ex eo habitu sursum hostem levaris, pronum eum prosternes, prostratum itaque tuo arbitrio tractabis.

Mer der schweinspieß gegen der hellenbarten.