Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 015v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Bipennis contra gladium longum.

Ad habitum regendae bipennis, si rite et more athletarum te componere voles contra hostem gladio utentem, pedem sinistrum praefigere memineris, iuxta mucronem posteriorem bipennem manu dextra contra hostem contineas, medio bipennis sinistra sit applicata recta pro facie tua sursum, ex latere tuo sinistro, ea igitur ratione confestim caput adversariis ferias. Verum si hostis superne te adgreditur modo consimilis praeponentem itidem sinistrum, ensemque super humero dextro continentem, manu sinistra ensis nodum versus hostem, acie longa praemissa si eius bipennem concusseris, ictus ipsius irritus apparebit. Caeterum si ex eo habitu in triangulum statim concesseris, caput eius ex latere sinistro aciem longam praemittendo quassabis. Verum si is eadem contra te moliatur, gemino passu instando consequutus, superne et inferne contra ipsum certabis pungendo dupliciter, atque inde ab hoste recedas.

Die hellenbart gegen dem schwert.