Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 227r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 00:45, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Incisio contra habitum hostis vellendi.

In hoc congressu, si ad hostem propius accesseris, dextrum preponas, dextraque falcem contra eum contineas, sinistram uero femori sinistro adplicabis, deinde si sinistro pede fueris consequutus, falce caput hostis perstringas. Sed si is idem molitur contra te dextrum praeponentem, uersusque hostem falcem manu dextra tenueris, sinistra femori itidem sinistro adplicata, ipsius impetum in latus dextrus tuus repellas. Inde autem brachio eius dextro si falcem adplicaris, celeriterque uersum te vellito. Verum si te ratione eadem vellere conetur, tu manu sinistra, eius dextram adprehende, atque si in latus dextrus tuus hostis impetum removeris, confestim caput eius lateris sinistri proscindito, atque inde retrorsum concedas. Verum si adversarius similiter retro concesserit, hostem acriter insequendo urgeas, & manum hostis dextram falce perstringas.