Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 117r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo sol adversario monstratur convertendo.

In eam formam sic te compones: ad hostem dextro procede, utendo iam acie longa iam brevi caput eius pulsato ex eo ictu quo vertex adpetitur, vel qui nomen adeptus est a limis oculis. Sin vero id adversarius averterit, pede dextro reducto versus faciem eius mucronem impellito. Sed si is idem contra te moliatur, tum dextrum introponito, atque impulsum aciem longam praemittendo avertere non cessabis. Subito autem ad hostem sinistro insequutus latus capitis eius sinistrum pulsabis. Avertente id adversario faciem eius proscindes, rursumque pede dextro consequitor, atque ictu transversario partem capitis eius dextram adgreditor. Verum si is habitu eodem fuerit usus, rursus intro concedes pede dextro et superne vertice hostis gemino ictu erratico tundes. Ceterum, adversario ictus eludente, acinacem proiicias, mentum eius manu dextra arripias, sinistra autem summum capitis. Sin autem adversarius pedem dextrum apprehenderit manu sinistra, coneturque te prosternere, faciem eius versus solem convertito, eaque ratione te liberaveris, pariterque hostem prosternes.