Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 115r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo vertex pulsari potest contra arcum.

Si commode volueris hoc habitus genere uti, porrecte atque ex alto feriundo acinacem contra adversarium dirigito, ictum quo vertex eius tundi potest usurpando. Et cum ad eum propius concesseris pedem sinistrum intropones, aciemque acinacies tui brevem versus eius faciem impellito. Si eam punctionem removerit, geminu ictu erratico utitor, simulque si dextro fueris insecutus partem capitis adversarii dextram affliges. Verum eo idem moliente dextrum pedem dirigendo ad eum propius concedes, atque habitu arcus eum amolitor, ita tamen ut capulus pro capite tuo consistat, confestim vero insequitor sinistro et inflectendo te in geminam incisionem accommodabis, statim ex ea habitus ratione faciem eius incisione proscindes. Sin ab eo periculo incumbente sibi fuerit te tutatus, dextro pede sine ulla cunctatione insequutus acie longa acinacis caput hostis aggreditor. Ceterum, si is eadem ratione contra te fuerit usus, pedem sinistrum intropones, atque in latus tuum dextrum acinacem deflecte deorsum mucrone vergente et porrecte caput eius e supernis ictum regens infliges ex latere dextro, interimque humero adversarii sinistro apprehenso manu sinistra abs te eum removeto. Et si te eodem habitu abegerit, tum sinistrum pedem eius sinistro praepones et arrepto adversarii poplite laevo, eius faciem ex ratione arcus proscindere sis paratus.