Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 114v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Munimentum quod in terras longe distantes prospiciendum esse monet.

Ad eum habitum hac ratione te compones: si ad hostem propius concesseris pedem sinistrum introponito, supra caput acinacem continebis, ita ut acies longa superne adpareat mucro contra adversarium porrectus. Postea dextro consequutus mucronem in faciem hostis infigito. Id si adversarius removerit, acie longa acinacis tui praemissa caput eius pulsato. Sin autem e contra adversarius te ictibus et punctionibus infestet, excipito atque pede sinistro insequutus feriundo dextrum pedem eius appetes. Et si removere eum ictum conatus fuerit, tum prope ad eum concedes dextrum pedem praeponens in primum acinacium contactu, nec non ictu cruciato faciem hostis attentabis. Verum adversario habitum modo praedictum usurpante, sinistro introgreditur, et aciem longam praemittendo removebis, subitoque versus brachium eius dextrum acinacem feriundo diriges. Cum autem hostis idem molitur dextrum pedem referre non dubites, atque ex eo habitu acinacem abiice manu dextra adversarii pedem sinistrum et manu sinistra eius cubitum sinistrum si apprehenderis brachium eius debilitas, pariterque supinum sternere poteris.