Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 113v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Custodia diurna et arcus unde habitus formatur quo adversarius potes prosterni.

Si prope in conspectum adversarii concesseris acinace rite gubernando, eum dextro pede praefixo accedes, eoque modo in habitum custodiae diurnae te compones, brachium egregie supra caput extolles, ita tamen ut acies longa tui acinacis superne sit conversa, mucro retrorsum propendeat. Inde post mucronem versus adversarii faciem vel pectus diriges. Sin hostis eum eluserit, pede sinistro introprocedas, atque brachium eius dextrum utendo transversarii habitu pulsabis. At si rursus ab eo ictu se tutabitur, verticem eius tundito. Verum si hostis te dupliciter eo modo fuerit aggressus, tum tueberis te arcus habitu quam acerrime, simulque pede insequutus sinistro versus adversarii faciem ferias. Porro, hoste id removente, in dextrum latus inflectes, acinace supra caput animose sublato, atque dextro insequutus pectus eius pungendo aggreditor. Verum si is pectus tuum vicissim figendo attentarit, aciem longam praemittendo mucronem avertes adversarii. Interimque ex loco inferiori versus brachium eius dextrum ferias. Sin removerit ictum tum superne dextrum rursus appetito. Ceterum, adversario te consimili ratione adgrediente, arcus propugnaculo avertere non dubitabis, confestimque eius dextro pede arrepto manu sinistra si adtraxeris, tum etiam acinace tuo eius pudenda pungendo fueris adgressus, adversarium rurere coges.