Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 112v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Forma ictus transversarii ex latere utroque.

Ea ratione in transversarium te componito. Ad hostem dextro pede intro concedes, et ex humero dextro versus latus eius dextrum transversarium ferias. Et si is ex eodem munimento transversario utatur te itidem in habitu ictus praenominatum consistente, atque dextrum pedem praeposueris, aciem acinacis tui longa propellendo, ictum eius removeto, subitoque vicissim transversario versus latus hostis dextrum utitor. Avertente id adversario, pede sinistro consequi non dubites, atque superne acie longa caput eius pulsato. Sin vero is e supernis dupliciter contra te referiat, hostem avertito acie tui acinacis brevi praemissa, atque ad hostem intro omni timore remoto ingreditor, sinistrum praepones pedem, manuque sinistra eius cubitum dextrum captabis, et si subter adversarii brachium dextrum acinacem inflexeris sinistrae manu tuae auxilium ferens, eum proscindes, et ex ipso incisionis habitu adversarium propelles, simulque caput feriundo acriter adpetes. Verum si contigerit, ut is superne itidem te aggrediatur, dextrum pedem reducito, pariterque si removeris ipsius ictum habitum coronae incidendo eum laedere poteris. Postea vero cum hoste aliam nuditatem ex alia perquirendo concertabis.