Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 100r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
Page statusPage status
-
Problematic
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Habitus ictus illius qui extra nomen''' sortitur, contra eum, quo vertex adpetitur ictum.
+
'''Habitus ictus illius qui ex ira nomen''' sortitur, contra eum quo vertex adpetitur ictum.
 +
 
 +
'''Si''' adversarium concesseris digladiando, pedem sinistrum praeponere memento, atque in hunc
 +
modum praedictum coaptabis: supra caput acinacem contineas brachiis porrectis, ex latere dextro,
 +
ita ut mucro retrorsum vergat. Veriasque ictum praenominatum versus laevam capitis adversarii
 +
partem, confestim vero dextro insequutus pede, mucronem contra hostis faciem dextri lateris
 +
dirigito. Sin autem adversarius habitu consimili adversum te fuerit usus, te sinistrum praefigente,
 +
consisterisque in ictu, quo vertex adpetitur, punctionem acie longa praemissa avertes, dextroque
 +
consequutus versus partem capitis eius sinistram ferias. Excipiente id adversario tum saliendo
 +
pedem sinistrum eius dextro praeponito, itaque caput adversarii acie longa porrecta appetes. Et si
 +
is eadem racione contra te utatur, sinistro introgressus eius ictum excipies. Interimque ictum
 +
inferiorem usurpando ex latere corporis tuo dextro versus adversarii latus sinistrum ferias.

Revision as of 20:44, 5 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus ictus illius qui ex ira nomen sortitur, contra eum quo vertex adpetitur ictum.

Si adversarium concesseris digladiando, pedem sinistrum praeponere memento, atque in hunc modum praedictum coaptabis: supra caput acinacem contineas brachiis porrectis, ex latere dextro, ita ut mucro retrorsum vergat. Veriasque ictum praenominatum versus laevam capitis adversarii partem, confestim vero dextro insequutus pede, mucronem contra hostis faciem dextri lateris dirigito. Sin autem adversarius habitu consimili adversum te fuerit usus, te sinistrum praefigente, consisterisque in ictu, quo vertex adpetitur, punctionem acie longa praemissa avertes, dextroque consequutus versus partem capitis eius sinistram ferias. Excipiente id adversario tum saliendo pedem sinistrum eius dextro praeponito, itaque caput adversarii acie longa porrecta appetes. Et si is eadem racione contra te utatur, sinistro introgressus eius ictum excipies. Interimque ictum inferiorem usurpando ex latere corporis tuo dextro versus adversarii latus sinistrum ferias.