Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 060r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''QUEMADMODUM ADVERSARIUS SIT CON'''VERTENDUS UNA CUM CUBITI IMPULSU VEL CONTACTU.
+
'''Quemadmodum adversarius sit con'''vertendus una cum cubiti impulsu vel contactu
  
'''In''' conspectum prope si alter alterius ense rite gubernando pervenerit, dextrum praefigito atque ictu infero acie longa praemissa versus latus adversarii sinistrum, ita tamen ut capulus pro capite tuo consistat. Sed si is ictu fuerit usus eodem, te dextro crure innitente, excipito, verum interea ab ense tuo manum dextram separato, atque eius cubito dextro eam adplicato, insinuando caput tuum per adversarii brachium dextrum, ensem post abiicito, manuque sinistra locum dextrae appraehendito et dextra manu interius ipsius dextram. Hoc itaque pacto brachium adversario licebit infringere extrinsecus vel intrinsecus. Si vero idem contra te efficere volet, tum manum tuam sinsitram ab ense removeto, eamque illius dextro cubito admovebis, pede sinistro insequitor, vicissimque gladium abiicito, poplitem dextrum, dextra manu si arripueris adversarium prosternere poteris.
 
Revision as of 18:34, 19 June 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Quemadmodum adversarius sit convertendus una cum cubiti impulsu vel contactu

In conspectum prope si alter alterius ense rite gubernando pervenerit, dextrum praefigito atque ictu infero acie longa praemissa versus latus adversarii sinistrum, ita tamen ut capulus pro capite tuo consistat. Sed si is ictu fuerit usus eodem, te dextro crure innitente, excipito, verum interea ab ense tuo manum dextram separato, atque eius cubito dextro eam adplicato, insinuando caput tuum per adversarii brachium dextrum, ensem post abiicito, manuque sinistra locum dextrae appraehendito et dextra manu interius ipsius dextram. Hoc itaque pacto brachium adversario licebit infringere extrinsecus vel intrinsecus. Si vero idem contra te efficere volet, tum manum tuam sinsitram ab ense removeto, eamque illius dextro cubito admovebis, pede sinistro insequitor, vicissimque gladium abiicito, poplitem dextrum, dextra manu si arripueris adversarium prosternere poteris.