Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 055r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''QUO NAM PACTO ADVERSARIO VELLENDO''' ERIPI QUEAT ENSIS
+
'''Quo nam pacto adversario vellendo''' eripi queat ensis
  
'''Quum''' digladiando ad invicem congress fueritis, crure sinistro procedito eoque innixus, versus partem adversarii capitis dextram ferias superne. Cum vero etiam laevo innitens constiteris contra eum, et is versus latus dextrum tuum referiat, longa ensis tui acie excipito, atque in ipsa aversione vel exceptione ab ense tuo manum dextram removeto eaque apprehendito adversarii sinistram. Si vero is ab ense suo manum dextram seiunxerit, et arripere tuam laevam fuerit molitus, tu quoque laevam tuam remove ab ense, atque ipsius gladium pariter tuo adiuncto arripe, et dextrum retro ipsius pedem sinistrum reponito. Interimque in latus tuum sinistrum si te averteris, ensem adversario exipueris. Sin autem tibi gladium extorquere conetur, permittito illi, sed manum tuam sinsitram, eius cubito dextro applicabis, atque eo habito si in latus tuum dextrum deflexeris, brachium adversarii disrumpes.
 
Revision as of 18:31, 19 June 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Quo nam pacto adversario vellendo eripi queat ensis

Quum digladiando ad invicem congress fueritis, crure sinistro procedito eoque innixus, versus partem adversarii capitis dextram ferias superne. Cum vero etiam laevo innitens constiteris contra eum, et is versus latus dextrum tuum referiat, longa ensis tui acie excipito, atque in ipsa aversione vel exceptione ab ense tuo manum dextram removeto eaque apprehendito adversarii sinistram. Si vero is ab ense suo manum dextram seiunxerit, et arripere tuam laevam fuerit molitus, tu quoque laevam tuam remove ab ense, atque ipsius gladium pariter tuo adiuncto arripe, et dextrum retro ipsius pedem sinistrum reponito. Interimque in latus tuum sinistrum si te averteris, ensem adversario exipueris. Sin autem tibi gladium extorquere conetur, permittito illi, sed manum tuam sinsitram, eius cubito dextro applicabis, atque eo habito si in latus tuum dextrum deflexeris, brachium adversarii disrumpes.