Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 052v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus q[ui] monocerotis dicitur qui sufficienter descriptus est supra numero lxvi, addito aversionis habitu.

Digladiando cum adversario appropinquaris, hunc in modum te in praedictum habitum praeparabis: sinistrum praeponito, brachiis conversis pro capite tuo conformatis ita, ut acies brevis inferior mucro versus adversarium sit directus, dextro consequutus mucronem in faciem vel pectus eius impellito, interim in transversariuum inflectes, et versus dextrum adversarii latus manibus cancellatis ferias. Sed si hostis contra te eodem, ensis habitu fuerit usus, laevum praefigito, et habitum praenominatum acie longa praemissa avertes, consequere crure dextro, atque superne acie ensis tui longa caput eius sauciato. Excipiente id adversario, tum hinc inde ex alia nuditate subinde aliam quaerito superne et inferne feriendo, Ubiqumque nudus adparuerit. Sin autem is eodem modo contra te laborarit, tum celeriter cura ut aut illum praevenias, vel si nequeas, tamen subito illum feriundo subsequaris.