Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 304r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

.Epilogus.

Ergo ne nimium volumen hoc nostrum progrediatur, sed iustum et debitum finem acquirat, omnia quae de arte gladiatoria di cenda fuerunt his duobus libris absolvimus, et complexi sumus, ac maximis magnificis et nume rosis sumptibus et impensis ego Paulus Hector Mayr civis augustanus, summa cura congessi, et in lucem aedidi.

Omnibus autem hominibus, cuiusunque loci, ordinis, dignitatis existimationis, vel authori tatis ydem fuerint, quorum manibus hi libelli contrectabuntur. Studium meum omnisque gen eris offitia, curam operam, diligentiam, et indus triam quaeque in mea sunt potestate humanissi me, et amantissime defero. Eosque vehementer, e tiam atque etiam rogo, et oro, ut pro suo quaevisque loco suaque benevolentia hunc meum laborem, et oper am boni consulant, amplectantur, ament et ali os quoque ad huius amorem accendant, quae fortitudini arma administrat, et tanquam ar migeri in defensione patriae offitio fungitur quod si fecerint, non modo me laborum et impen sorum non poenitebit, verum etiam cum sum ma animi gratitudine benefity loco aestimabo, et pro cuiusque dignitate, benevolentiam et human itatem eorum vicissim studio, et industria mea compensari, et ad amorem aliis quoque offiti orum generibus provocari diligentissime cur abo, foelicitatem, salvtem omniumque rerum successum, et in prosperitatem omnibus opto, qui buscunque hic labor noster non improbatur, eor umque valetudinem, et quicquid ipsis charum est Deo, optimo, maximo diligentissime, commendo.