Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 174r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 01:56, 15 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio unde pedes equitem sternere queat.

Cum tu sis eques nec non peditem contra te euntem te conspexeris ense hispano utentem, tum et tu ensem stringas, et si versus eum invectus equo fueris, caput eius adpetas. Sin autem is pari ratione te adgrediatur, atque superne te appetere conetur, sublato ense hispano impetum hostis, acie ensis longa in latus tuum sinistrum removeas. Inde autem contra eum quam celerrime poteris prosilias, in dextrum ipsius latus atque sinistra manu adversarii dextram corripias, eoque habitu si eum removeris, nequicquam tecum certare poterit hostis. Inde autem totis viribus ense hispano collum transfigas hostis, et ea ratione eques ruet.