You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.10826 107r.png
Notabile.
Si sublatis brachijs adversarius contra te procedit, tum sub brachio ipsius dextro lateris dextri transmittas caput tuum ipsius pedem dextrum prȩcedas, atque dextrum brachium sub brachio ipsius itidem dextro transmittas, ilia circundando, pȯst si te non nihil demiseris in dextrum femur eum assumas, atque reijcias.
Quid agendum com deiecto.
Si quempiam prostraveris, tunc utroque genu pubem ipsius deiecti, intra pedem utrumque u~rgebis, ambas manus corripito gutturem etiam si volveris adversarij adprehendito, inde si ex omni parte depresseris, hostem capivum retinere licebit.
Destructio.
Sin autem tu deiectus atque superatus ab hoste fueris. In primis atque ante omnia diligenter curabis, ne manus tuȩ intercludantur subitȯ autem altera manum facie~ ipsius adprȩhendito, pollex mento supponitor, reliquos digitos manus eiusdem pupille, eosque pro viribut tuis adplices. Verum altera manu~ totis item viribus vesicam hostis impellas, alterum pedem inde, qui liberior est atque magis solutus extendas, atque celeriter rursum adtrahas, et testiculos ipsius impetas, his igitur tribus tactibus, ut iam commemorati sunt, adversarium ahiges, atque infirmabis.